- EORLA
- EORLACos. Comes, vox Danica, et ab illis, quibus olim ear, et ar honorem designabat, ad Anglos delata: apud quod supremi ordinis Aldermannum, et ab ingressu Normannorum, solum Comitem significare coepit. Postquam autem Duces a Comitibus distingui coepêre, prius enim Coss. Comites, Duces promiscue dicebantur, Eorla vel Erle, Ducem potius notavit, quam Comitem. Sed nomen solum a Danis, non gradum accepêre Angli, cum priores ne hodie quidem aut Eorlas, aut Comites, aut Barones noverint. Nihil autem vox proprie significat, quam Saxonibus Anglis Alderman, seniorem nempe, et per translationem, honoratu, quia honorandi Seniores: ex quo et ipsi Reges hoc solo nomine sub illis saeculis dignoscebantur, vide Aimoin. l. 5. c. 24. et Henr. Spelm. Glossar. Archaeol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.